domingo, 29 de agosto de 2010

MARTINVS ZYTHOPHILVS de absentia rationis scribit

Die 28 Aug. AD 2010 Martinus Zythophilus haec ad me scripsit. Cum legi, ad dementiam hominum politicorum meae patriae animum meum direxi.

MARTINVS RADVLFO SVO SAL
Certe Senecam homines ratione praeditos esse scripsisse scis, mi Radulfe. Interdum dubito, sitne hoc bonum omnibus mortalibus tributum. Qua re commotus hoc distichon feci:

Cum sapiens homines ratione carere negarit,
hanc reor in tenebris saepe latere tamen.

Cura, ut ualeas.

lunes, 16 de agosto de 2010

DE HODIERNIS CALAMITATIBUS

Ecce carmen quod hodie, die XVI mensis Aug. AD 2010, ad me misit Martinus Zythophilus, optimus poeta.

MARTINVS RADVLFO SAL
QVID agis, mi Radulfe?
Magnas partes orbis terrarum hoc tempore cladibus ingentibus affici legimus. Quibus rebus commotus aliquot uersus scripsi:

Imbribus assiduis tumet Indus et occupat arua.

Cedere qui nequeunt, latior unda necat.

Moenia labuntur ui fluminis. Alueus auctus,

quidquid ager uoluit ferre Ceresque, uorat.

Pauca quibus fuerant, haec pauca amissa queruntur

nec iam spes miseris. Heu! Quis adesse potest?

Et Seres simili uexantur clade malisque:

Fluminibus regio maxima capta feris.

Arboribus caesis de montibus humida terra

nec detenta ruit multaque tecta rapit.

Interea Scythicas per siluas flamma uagatur

ignisque horribili ui populatur agros.

Tosta salutarem tellus desiderat imbrem

fumiferaeque adimunt aera mille faces.

Iam uix ulla dies agitur, qua nuntius altum

horrida non referat mittere damna polum.

Vultne deus poenas nos soluere nostrane terra

crimina sic clamans se tolerare negat?

VALE