domingo, 29 de agosto de 2010

MARTINVS ZYTHOPHILVS de absentia rationis scribit

Die 28 Aug. AD 2010 Martinus Zythophilus haec ad me scripsit. Cum legi, ad dementiam hominum politicorum meae patriae animum meum direxi.

MARTINVS RADVLFO SVO SAL
Certe Senecam homines ratione praeditos esse scripsisse scis, mi Radulfe. Interdum dubito, sitne hoc bonum omnibus mortalibus tributum. Qua re commotus hoc distichon feci:

Cum sapiens homines ratione carere negarit,
hanc reor in tenebris saepe latere tamen.

Cura, ut ualeas.

lunes, 16 de agosto de 2010

DE HODIERNIS CALAMITATIBUS

Ecce carmen quod hodie, die XVI mensis Aug. AD 2010, ad me misit Martinus Zythophilus, optimus poeta.

MARTINVS RADVLFO SAL
QVID agis, mi Radulfe?
Magnas partes orbis terrarum hoc tempore cladibus ingentibus affici legimus. Quibus rebus commotus aliquot uersus scripsi:

Imbribus assiduis tumet Indus et occupat arua.

Cedere qui nequeunt, latior unda necat.

Moenia labuntur ui fluminis. Alueus auctus,

quidquid ager uoluit ferre Ceresque, uorat.

Pauca quibus fuerant, haec pauca amissa queruntur

nec iam spes miseris. Heu! Quis adesse potest?

Et Seres simili uexantur clade malisque:

Fluminibus regio maxima capta feris.

Arboribus caesis de montibus humida terra

nec detenta ruit multaque tecta rapit.

Interea Scythicas per siluas flamma uagatur

ignisque horribili ui populatur agros.

Tosta salutarem tellus desiderat imbrem

fumiferaeque adimunt aera mille faces.

Iam uix ulla dies agitur, qua nuntius altum

horrida non referat mittere damna polum.

Vultne deus poenas nos soluere nostrane terra

crimina sic clamans se tolerare negat?

VALE

domingo, 9 de mayo de 2010

CARMEN LATINITATIS MMX.

Carmen Latinitatis mmx.

Vos, graves linguae domini Latinae,
dicta spirantes Ciceronis atque
Livii libros, tetrici foventes
rutra Catonis
cum lyra dulcis pariter Catulli,
versifex magno spatio salutat
forte divisus, studio tamen sed
paene propinquus.


Poem for the Day of Latinity 2010

Venerable lieges and masters of Latin,
exhaling Cicero’s speeches along with a
fourth part of Livy, as fond of the shovels of
fusty old Cato
as of the lyre of dulcet Catullus,
a maker of verses sends you a greeting,
remote from your country yet by avocation
almost your kinsman.

Vale.
Scrib. Novi Castri in Australia a.d. iv Kal. Maiis anno Dñi mmx.

jueves, 15 de abril de 2010

CANTIUNCULAE MEXICANAE (Georgio Ordóñez Burgos dicatum)

CANTIUNCULAE MEXICANAE
Mulieres pulchras,
arma virosque
cano, bimaris
terra. Et placent
certe cantiones
dulces tuae mihi,
quis aures meas
delectas. Caballi,
liquores, citharae,
arida terra felix!

sábado, 10 de abril de 2010

MARTINVS ZYTHOPHILVS "DE VOLANDO" SCRIPSIT

Tellus non retinet, quae corpora nostra creauit,
nec posita in tergis ala fit arte uiri.
Nos imitamur aues, hominum est iter altius illis
et naues celeres nubila densa secant.
Aera per liquidum mortales transuehit ales
ferreus et citius sic aquilone uolat.
Africa si petitur: Post paucas adsumus horas.
Australisque minus terra remota calens.
Daedale docte, diu tua uisa est fabula ficta:
Hoc se tempore homo posse uolare probat.

domingo, 28 de marzo de 2010

XENOPHANES

–Ego urbes scientia rego
et honestate; omnes nostram
potestatem coronis ornant.
–Gaudium infimum nos,
athletae, damus sed peiores
non sumus vobis, viris
rebus publicis deditis.

lunes, 15 de marzo de 2010

IN DIEM SANCTI PATRICII

IN DIEM SANCTI PATRICII
Gratias ago tibi, sancte
Hibernorum patrone, donum
ob tuum: nondum sub terra
iaceo. Hodie igitur vini
paululum -ignosce- bibam
librosque meos celticos
revolvam.