domingo, 21 de noviembre de 2010

CHOLIAMBI MARTINI

Doctissimi amici. Haec ad me scripsit Martinus die 19 mens. Nov. AD 2010

MARTINVS RADVLFO SAL
Dubito, num Joachim Ringelnatz poeta tibi notus sit, nam eius opera alias in linguas uersa non arbitror. Scripsit quidem aliquot carmina plena salis et leporis.
Lege igitur, quaeso, uersionem Latinam:

Durus silex, qui strauerat uiam, quondam
multos uiros calcare sentiebat se
atque id recusabat. Vetabat inuitus
calcare se pedes „Lapis“, reclamans, „sum!“
Non rettulit mortalium, quid is uellet,
nam nil silex nisi est silex manetque idem.
Necesse calcantes pedes ferant quidam.

Me uerbum pro uerbo non reddidisse constat. Quod attinet ad rem metricam, eodem metro usus sum, quo Catullus, cum "Miser Catulle" quereretur. Quod autem linguam Germanicam tibi non plane ignotam esse noui, addatur uersio originalis: “Ein Pflasterstein”.

Ein Pflasterstein, der war einmal
Und wurde viel beschritten.
Er schrie: "Ich bin ein Mineral
Und muss mir ein für allemal
Dergleichen streng verbitten!"

Jedoch den Menschen fiel's nicht ein,
Mit ihm sich zu befassen,
Denn Pflasterstein bleibt Pflasterstein
Und muss sich treten lassen.

sábado, 20 de noviembre de 2010

Ad discipulos qui Litterarum curriculo perfuncti sunt, AD 2010

Ad discipulos qui Litterarum curriculo perfuncti sunt, AD 2010



Cari et dulces discipuli

(discipuli, quia semper

vos docebo et docebitis

me), gratias maximas

refero. Bona dedimus

spiritalia, quae maiora

sunt: certe materialia

velis nolis pessumdata

sunt. Ferte igitur poma

in vita vestra sapientiae

ac humanitatis. Litteris

et moribus favete vere

humanis. Tempus certum

est itineris gradiendi novi.

Dominus, pro certo scio,

gressus vestros in laetitia

illustrabit.

[Scripsit Radulfus]