domingo, 26 de junio de 2011

COLLEGIUM SANCTI THOMAE AQUINATIS

Salve, dulcissima palaestra,
quae sapientiam humaniter
colis. Turris quodammodo
es sed non Babelica turris,
quia discipulorum vulgus
novit linguas orbi universo
imperaturas. Scientias tu
pertractas regio sub pallio
omnipotenti Deo dicatae
notitiae. Sed, Graecorum
vestigia firmans, musicam
exerces et gymnasticam.
Omnia autem ista, nihil,
si non faveret tuis pueris
dulcedo quaedam, Afflatu
Superno inspirata. Duc nos,
Sancte Thoma, in amorem
Veritatis... Et hoc sufficiat!