jueves, 24 de diciembre de 2009

SCRIBIT MARTINVS ZYTHOPHILVS

Sodales
Legite carmen quod scripsit, die XXIV Decembris AD 2009, Martinus Zythophilus (Martin Freundorfer, Austria oriundus):

MARTINVS SODALIBVS

Vt placida, exopto, pax pectora uestra gubernet
atque hoc lis taceat tempore dira sacro.
Nascitur in medio stabuli squalore redemptor,
Qui praedictus erat gentibus ore patrum
Nascitur ecce Deus sumens mortalia membra
et uenit hac sancta reddita nocte salus.
Desertis gregibus caelesti uoce uocata,
ut uideat puerum, rustica turba uolat.
Fidis iungite uos pastoribus. Approperate!
Venit enim ad cunctos caelica ab arce Deus!

EPIGRAMMATA LYAEI

Amici omnes
Legite, precor, epigrammata quae ad me misit Lyaeus (Iohannes Lee, Australia oriundus):

"Has nugas nugissimas accipe, precor:

De colloquio Hafniensi, mense XII a.s. mmix.
Conveniunt reges ne fiat caldior orbis:
conficiunt nil ni caldior orbis erit.

Inania*

Santa Claus, Santa Claus,
veni, precor te,
cui datur tanta laus
hoc laeto tempore.

Santa Claus, Santa Claus,
scelus, odi te,
cuius barba tanta fraus,
et munera nugae.

*Cantus: Jingle Bells, Cascabel, Vive le Vent, &c."

miércoles, 9 de diciembre de 2009

STEPHANO SAYLOR, FABULARUM SCRIPTORI

Stephane mi, gratias quam plurimas
tibi agit pessimus omnium infimae
Latinitatis cultor: frustra tempto
priscam Romam in aulam elicere.
Tu autem, doctrina plenis fabulis,
Urbem reviviscis.

RADULFUS

martes, 8 de diciembre de 2009

Carmen Nativitatis

VAMOS, PASTORCILLOS – VENITE, PASTORES

Legite, precor, hanc Hispanicam cantiunculam Nativitatis, quam latine reddidi. Valeatis omnes.

Vamos, pastorcillos,
vamos a Belén,
que en Belén
Jesús de nacer.
Vamos, pastorcillos,
vamos a Belén,
que Dios ha nacido
para nuestro bien.
Esta feliz nueva
debemos honrar
y, llenos de gozo,
a Dios alabar.
Pobre, humilde, nace
nuestro Redentor,
temblando de frío
por el pecador.
Suenan las campanas,
cante el corazón.
¡Todos a ser buenos,
que Cristo nació!

Venite, pastores,
venite in Bethleem:
Puer natus nobis
in foeno cubat.
Parvula in casula
natus est nobis
qui caelos terramque
suo nutu regit.
Venite, pastores,
iam adsunt oves,
asinus et taurus
mirantes Puerum.
Humilis et pauper
sed Redemptor est:
aevum vobis tribuet
melle dulcius.
Cecinit Sibylla,
canunt prophetae:
Puer natus nobis
in foeno fulget.