domingo, 21 de febrero de 2010

MARTINI ZYTHOPHILI CARMEN IN NATALEM OVIDII NASONIS

Legite, amici, carmen quod amicus meus Martinus, doctissimus poeta hodiernus, in diem natalem Nasonis scripsit (Ovidius die XX mensis Martii, anno XLIII ante Christum natum, lucem vidit.

Docte legendorum, natalem, lusor amorum,
grata tuum peragit Musa Venusque docens.
Versiculis gaudet sibi amata puella dicatis
uirque metris gaudet consiliisque tuis.
Et tua mutatas dixerunt carmina formas
uoluentisque poli signa diesque sacros.
Eripuit patriae ludentem Caesaris ira:
num mihi quae fuerit,dicere, causa potes?
Quid tibi profecit tum tristia mittere Romam?
Mortua ab ignaris membra sepulta Getis.
Ingenioque tuo quereris periisse, poeta,
ingenioque tamen uiuis et arte tua.