jueves, 24 de diciembre de 2009

SCRIBIT MARTINVS ZYTHOPHILVS

Sodales
Legite carmen quod scripsit, die XXIV Decembris AD 2009, Martinus Zythophilus (Martin Freundorfer, Austria oriundus):

MARTINVS SODALIBVS

Vt placida, exopto, pax pectora uestra gubernet
atque hoc lis taceat tempore dira sacro.
Nascitur in medio stabuli squalore redemptor,
Qui praedictus erat gentibus ore patrum
Nascitur ecce Deus sumens mortalia membra
et uenit hac sancta reddita nocte salus.
Desertis gregibus caelesti uoce uocata,
ut uideat puerum, rustica turba uolat.
Fidis iungite uos pastoribus. Approperate!
Venit enim ad cunctos caelica ab arce Deus!

No hay comentarios:

Publicar un comentario